monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 7, 27
Meminerimus tamen quod mobilium nominum feminina, neutraque genera, similem masculinorum suorum scripturam suscipiunt, ut, flavus, flava, flavum; albus, alba, album, ac talia. Sed non omnia in bus desinentia existunt mobilia, sicut in principio huius regulae genera dividentes nos disseruisse meminimus; quaedam enim masculini generis inveniuntur solummodo, ut, cibus, nimbus; quaedam masculini et feminini, ut, cervus, cerva; quaedam neutra, ut, aevum.