monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 7, 20
Observabimus tamen, si disyllaborum non egressa fuerint numerum, aut penultimam ex una vocali naturaliter longam minus habeant, non mutabunt scripturam; ut, rivus, clivus, acervus, nominativus et caeteri. Sed quia coroebus supergreditur numerum disyllaborum, per b mutam notatur. Sciendum autem quod ideo hanc litteram tenuit in scriptura, vel quia peregrinum nomen, minimeque Latinum existit; vel quod penultimam longam non ex una vocali, sed ex diphthongo meruit.