monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.92 r > 91 v > csg51.217 > bnf10439.186 r > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 7, 13
Vor, per u notetur, ut, livor, et Mavors (si tamen hoc nomen in hac parte poni necessarium ducimus, quidam enim non solum Mars, sed etiam Mavors, unde et Mavortia dici volunt), excepto arbore, quia nuncupatur et arbos, quae per b mutam scribi docuit consuetudo. Nam labor, favor, fervor, pavor, ex verbo figurata, verbi quoque non abnegant regulam.