monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.150 v > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 6, 17
Bu syllaba per b mutam notetur certissime; ut, tribunal, robustus, vocabulum, stabulum, ebulum, vestibulum, cunabulum, moribundus, furibundus, atque omnia talia. Avunculo tamen minus regulae connumerato; ideoque formam diminutivi vel derivativi servare minime dubitatur, et quasi venire ab avo demonstratur. Avum vero per u digammon scribi suus locus monstravit.