monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 6, 15
Admonemus quoque quod in derivativis hic etiam, sicut ubique, spectavimus primiformium regulas, ut, cervix, cervicale; pulvis, pulvinarium: quas a posteritate syllabae venientes paulo post retegemus. Hanc regularum divisionem confirmat scriptura convivii; nam dissimili tempore vivii syllabae constitutae notantur similiter; quia prior, id est antepenultima longa est; et speciem regulae meruit paulo ante memoratae, ubi meminimus vi longam in antepenultima sede constitutam, per u vocalem habentem vim consonantis necessario scribi: manens altera brevis, supradictae serviet regulae, ubi diximus, vi brevem in medio nominis positam, per u vocalem notari. Regulam ego absurde non arbitror esse divisam.