monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 6, 13
Bi, longa, si penultima fuerit, per b mutam scribetur; ut libido, rubigo, tibicen, ambitus, concubina, cubile. Sed hoc etiam manifestamus, quod harum quaedam in transfiguratione corripiuntur, ut, tubicen, tibia, cubile, cubitus, vel connubium: quae licet vim longarum amiserint, tamen eamdem scripturam et in derivationibus desiderant custodire. Sciendum praeterea quia si in compositis nominibus, in penultima, vel in antepenultima sede, vi longa inciderit syllaba, per u vocalem pro consonante scribetur, ut, invitus, divigenus, Lavinia, privilegium, ac talia.