monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 6, 10
Observandum tamen, ne es pura syllaba terminaverit nomina. Si enim fuerint ita enuntiata, per b mutam mediae syllabae sine dubio scribentur, ut abies, scabies, rabies; at haec quoque species bipertita consistit. Nam si trisyllaborum maiorem habuerit numerum, per u necessario notabitur; ut, illuvies, proluvies, ingluvies, subluvies.