monumenta.ch > Hieronymus > csg48.113 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 6, 5
Ve correpta, sive sola fuerit, sive adiuncta consonanti, per u vocalem, loco positam consonantis notetur; ut, iuvenis, alveus, fovea, advena, iuvencus, caverna, noverca, et adversus praepositio, praeter trabeam. Gubernator enim, licet per b mutam scribatur, tamen hoc nomen arbitror a guberno verbo figuratum consistere; cuius regulas postea meditabimur, cum ad tractatum b litterae trifariam in nomine positae venerimus: ita tamen, si non diminutiva nomina vel derivativa fuerint. Illa enim (sicut superius diximus) prototypa sua sequentur; ut, liber, libertus, libellus; vel imber, hibernus; flabrum, flabellum; tabula, tabella; taberna, tabernaculum; bellator, imbellis vel imbecillis; fabula, fabella; quae omnia per b mutam, ceu primiformia, scribentur certissime.