monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, De Orthographia, 6, 1
De syllabis in capitibus nominum positis (quantum potuimus) sine praetermissione tractavimus. Notum enim omnibus esse credo quia necesse est b litteram syllabae praepositam, si consonans fuerit consecuta in quacunque dictione, eam sine dubio scribi; ut blandus, gibbus, κυρτὸς, braveium, latebrae, tenebrae, atque omnia talia.