monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.60 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 5, 32
Bes longam similiter nomen monosyllabum reperi; significat autem uncias octo; quod b mutam tenere consuetudo tradidit in scriptura, brevem invenire non potui. Nam vesper, vestis, ac similia, licet per u vocalem pro consonante scribantur, tamen iuxta rationem supradictam, ubi fecimus bes longam, debent per v scribi: quoniam s littera sequenti syllabae sine dubio iungitur.