monumenta.ch > Hieronymus > Proverbia, 12 > bnf11947.77 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, De Orthographia, 5, 28
Ver et Vir, syllabae longae vel breves, u vocalem loco positam consonantis habebunt; ut, vertex, virgiliae, πλειάδες, verbum, virus, virga, virgo, virtus, virbius. Excipitur ab hac regula tantummodo berna, quod nomen licet ego invenerim per u scriptum, tamen quia illustris memoriae audivi Mennonium, hominem omnis facundiae iudicem, se dicentem de hoc reprehensum a Romano quodam disertissimo, quod per hanc enuntiaverit litteram: nos quoque notamus ac tentamus rationem reddere, quasi diversitatis causa: si enim berna, domi genitum significet, id est οἰκογενὴς, commune est duum generum secundum veteres, trium vero secundum meam sententiam; et per b mutam scribetur.