monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 5, 20
Val, prima syllaba, si quidem l littera fuerit consecuta, per u scribetur; ut valles, et vallum; nam balaena et ballistra per b scribenda sunt. Si vero l non sequatur littera, per b mutam signabitur; ut, balteus, balbus, balvae, id est ianuae: praeter adverbium valde, eo quod per detractionem i litterae, dictum esse non dubium est; valide enim integra dictio consistit, ut arbitror: et hoc namque evenit de nomine; facit enim validus, validi, valido: ergo valide adverbium facere debet.