monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 5, 7
Ve producta, similiter in capite nominis constituta, siquidem masculini vel neutri generis erunt nomina, in quibus haec praeposita syllaba per u vocalem pro consonante signabitur; ut, venator, velum, verum, venabulum. Si vero erunt feminina tantummodo, quorum origo a masculino genere venire non cernitur, per b mutam scribentur; ut, besica, belua, bestia: ita tamen, si non duarum fuerint syllabarum, nam mutabunt scripturam: ut, vena, vespa, et his similia.