monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 5, 5
Meminerimus tamen beatum a superiore abhorrere regula, quod primam syllabam nulla sequitur consonans. Et quoniam huic opponitur regulae vehemens, et vehiculum, admonemus hoc facere aspirationem, ut in multis; hic quoque u praelatam videmus, quam poni pro consonante possibile est.