monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 5, 3
Ergo et bonus, boni, bono, bone debuit facere. Sed ne vocativus casus non adverbium putetur; ut est, o bone vir, visum est etiam penultimam o litteram in e convertere, ut hoc adverbium, illud nomen indicet. Igitur a bono factum est adverbium bene. Bonum vero per hanc litteram significari monstrabunt sequentia.