monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 5, 2
Ve correpta, nominis principium obsidens, u digammon similiter habebit in scriptura; ut, venenum, vena, verecundus, venerabilis, vetus, vehemens, vehiculum: ita tamen, si non ab adverbio, quod est bene, compositionem habuerint nomina. Haec namque per b mutam notabuntur, eo quod adverbium bene per b mutam scribi ratio regularis compellit hac de causa, quia constat quaedam adverbia a nomine venire; et si nominis dativus casus singularis in o desinat, ultima o littera in e tam brevem quam longam conversa facit adverbium; ut, doctus, docti, docto, docte; malus, mali, malo, male.