monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, De Orthographia, 5, 1
Va syllaba praefulgens in capite nominis per u vocalem loco positam consonantis scribetur, quoniam apud Latinos haec littera plus valet quam b muta, quia et vocalis est: et dum crassiorem exprimit sonum, transit in consonantium potestatem: ut vates, vanus, vagus, validus, vacuus: exceptis basio, balineo et baculo, a quo bacillus nascitur diminutivus. Illa quoque nomina, quorum secunda syllaba in a litteram desinit, per b mutam scribentur; ut, balathro ἄσωτος, balatus βληχηθμός, baratrum, barbarus, ac talia.