monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 3, 12
Praesto nos per o scribimus, veteres per u scripserunt; sed praesto dicendum est, ut, sedulo, et optato, et sortito. Inde et praestolari, non praestulari. Nec mirum est veteres u littera pro o usos, nam et o pro u usi sunt. Poblicum enim, quod nos publicum, et quod nos culpam, illi colpam dixerunt.