monumenta.ch > Orosius > sectio 18 > sectio 7 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 3, 5
Partubus et partibus, arcubus et arcibus, artubus et artibus, veteres quidem indifferenter scripserunt: nos possumus observare, ut ab eo quod sunt partus, id est fetus, partubus scribamus; ab eo autem quod sunt partes, partibus. Itemque ab eo quod sunt arcus, arcubus; ab eo autem quod sunt arces, arcibus; et rursum ab eo quod sunt artus, id est membra, artubus; ab eo autem quod sunt artes, artibus.