monumenta.ch > Hieronymus > csg68.237 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 2, 7
Coniux sine n putat Nisus artigraphus esse scribendum: quoniam in genitivo casu facit coniugis. Mihi autem videtur non evellendam exinde hanc litteram, qua sonus enuntiationis exprimitur. Nam quamvis asserat non esse onerandam supervacuis litteris dictionem, ego tamen non fraudandum sonum aestimo suis litteris, quibus integre et plenius auribus intimatur.