monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 2, 2
Item quit, per t scriptum, verbum est tertiae personae, cuius prima est queo, secunda quis, tertia quit: ex quibus componuntur nequeo, nequis, nequit, inquio, inquis, inquit. Per d autem adverbium: ut, quid faciat laetas segetes; et quae ex eo componuntur; ut, quidquid, siquid, aliquid, nunquid, et his similia. Id, per d scriptum, pronomen est neutri generis, ab eo quod est, is, ea, id; per t vero signatum, indicat verbum tertiae personae, ab eo quod est, eo, is, it.