monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 1, 30
Y littera antiqui non semper usi sunt, sed aliquando loco illius u ponebant. Itaque in illorum quoque libris hanc scripturam observandam censeo, Suriam, Suracusas, sumbola, sucophantas; at in nostris corrumpi non debet. Illud etiam non video, quare huic litterae h aspirationis gratiam amoveam; ipsa enim per se aspirativa est, et quocunque vocabulo primum locum habuerit, aspiratur, Yacinthus, Yllus, Ymetus; et tanto magis aspiratio addenda non est, quanto apud Latinos vocabula non sunt hac littera notata.