monumenta.ch > Ambrosius > 3 > bnf11947.55 v > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 1, 26
H, sicut in quaestione est littera sit, necne; sic nunquam dubitatum est secundo loco a quacunque consonante poni debere, quod solus Varro dubitat. Vult enim auctoritate sua efficere, ut h prius ponatur ea littera, quae aspirationem conferat; et tanto magis hoc tentat persuadere, quod vocalibus quoque dicat anteponi: ut, haeres, hircus.