monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 1, 19
Observanda pusillo diligentius praepositionum cum verbis a vocalibus compositio, ut consonantes novissimas praepositionum sciamus non durare, sed mutari plerumque. Itaque nonnunquam quae consonantes verborum aut vocabulorum primo loco sunt, easdem necesse est fieri et in praepositionibus, quae propter lenitatem quoque omnino enuntiari saepe litterae praepositionum non possunt: quando autem fiat, quando non, sono internoscimus.