monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 1, 13
Alia sunt quae per duo u scribuntur, quibus numerus quoque syllabarum crescit. Simili enim vocali vocalis adiuncta, non solum non cohaeret, sed etiam syllabam auget; ut, vacuus, ingenuus, occiduus, exiguus. Eadem divisio vocalium in verbis quoque est, metuunt, statuunt, tribuunt, acuunt. Ergo hic quoque c littera, non q apponenda est.