monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, De Orthographia, 1, 11
Malo, qui putant ab eo quod est Graece μᾶλλον comparativo modo descendisse, et per duo ll scribunt, peccant. Non enim a Graeco translatum est, sed ab antiquorum consuetudine, qui primo magis volo dixerunt, postea a pluribus elisionibus hoc verbum angustaverunt; ut, mage volo, deinde mavolo, quod frequentissimum apud illos est: novissimo hoc subsistit, ut malo esset.