monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 50 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 1, 7
Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim u littera, et alia quaelibet una, pluresve vocales coniunctae fuerint, ita ut una syllaba fiat. Caetera per c scribuntur. Hoc Lucio quoque videtur. Nonnulli putant auribus deserviendum, atque ita scribendum, ut auditur. Est enim fere certamen de recta scriptura, in hoc, utrum quod audimus, an quod scribi oportet, scribendum sit; ego non omnia auribus dederim. Quotidie, sunt qui per co, cotidie scribant: quibus peccare licet; desinerent si scirent quotidie inde tractum esse, a quot diebus, hoc est, omnibus diebus. Qui, syllaba per q, u, i, scribitur: si dividitur, ut, si cui, ut huic, per c.