monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 1, 6
Sed cadit in quaestionem, et aliis per t, aliis per d, placet scribi. Apud antiquos enim scio sed sedum fuisse: unde nos, duabus litteris novissimis ablatis, reliquas litteras, salva d, in usum habemus: quemadmodum si quaereretur, sat, qualiter scribi oportet, diceremus per t, quod integrum eius sit satis.