monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 1, 4
Hanc litteram Terentius Varro dum vult demonstrare, ita perscribit VA: qui ergo in hac syllaba sonus est, idem litterae erit. Nos hodie u litteram in duarum potestatem coegimus; nam modo pro digamma scribitur, modo pro vocali. Vocalis est, cum ipsa per se est. Hoc enim cum caeteris quoque vocalibus patitur. Si cum alia vocali est, digamma est, quae est consonans. Tres vocales quibusdam videntur esse sub una syllaba vacuae.