monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.981 > Psalmi, 63 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 13, 9
Omnis te creatura operis tui bonitate collaudat. Debemus tibi quod existimus: obligamur etiam, quod quotidiano munere continemur. Gaudemus et hinc quoque, gloriosissime Domine, quod tua beneficia non irrite postulamus. Tempera, bone artifex, organum corporis nostri, ut harmoniae mentis possit aptari; nec sic roboretur, ut superbiat; nec sic languescat, ut deficiat. Tu nosti quae vere moderata sunt.