monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 13, 5
Quia nihil sum sine te sapiam: qualis vero tecum possim esse cognoscam. Intelligam quid sum, ut ad illud valeam pervenire quod non sum. Nam sicut praeter te existere non coepimus, ita et sine te profecisse non valemus. Omnia vergunt nihilominus in ruinam, quae a maiestatis tuae pietate fuerint segregata.