monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 13, 2
Nosti enim quam feraliter lubricus anguis illabitur, squamis reptantibus minutatim corpus omne sollicitat; et ne eius intelligatur adventus, fixum non habet impressa varicatione vestigium. Invidit (proh dolor!) tam magnis populis, cum duo essent; et adhuc temporales persequitur, quos impio ambitu fecit esse mortales. Se intercipit, quod alios decipit; et nullo fine corrigi meretur qui de omnium deceptione damnandus est.