monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 43
Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio remedialis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat vivere, quae solebat exstinguere; non iniuria, quoniam quae vitam hominum suscepit, merito ius peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in honore: quia res quae tunc portabant ad inferos , nunc perducunt ad coelos.