monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 40
Nostra tibi humilitas accepta est. Amas quod propter te non quaeris, desideras quo non indiges. Ipsa est enim vitae nostrae mater, germana charitatis, aestuantis animae singulare praesidium, contraria debellatrixque superbiae; et sicut illa per diabolum origo criminum, ita ista per te noscitur fons esse virtutum.