monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 39
Fit ergo magna, pretiosa, dives anima, cum se ex proprio pauperem esse cognoscit; potens, si humilitatem saluberrimam non declinet; felicissima denique, si servet in carne quae in aethere superbi angeli probantur amisisse. Ad te enim, sancte Domine, nemo se erigendo pervenit: quin potius humiliatus ascendit. Cum altissimus sis, proximior redderis supplicatione curvatis.