monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 38
Ipse enim magister potens atque perfectus est, qui et vera dicit animae nostrae, et quae dixerit, eam facit illuminata mente conspicere. In schola siquidem Christi cor indocibile non potest inveniri, quoniam qui se ei tota mentis integritate tradiderit, nec ignorare potest quod quaerit, nec amittere quod pia remuneratione susceperit.