monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 34
Sexto, de virtutibus animae naturalibus non pauca professa sunt. Septimo, de origine eius, quae sunt lecta, narravimus. Octavo, sedem ipsius iudiciumque descripsimus. Nono, de corporis nostri positione tractatum est. Decimo, anima infidelis cum suis signis (prout concessum videtur) ostensa est. Undecimo, lucidam mentem et plenam divinitatis pro captu nostrae possibilitatis attigimus.