monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 33
Secundo, definitionem substantiae huius cum suis expositionibus, ut datum constat, absolvimus. Tertio, de substantiali eius qualitate decursum est. Quarto, monstravimus quemadmodum anima formam habere non possit. Quinto, virtutes eius morales relatae sunt, quae contra vitia huius saeculi velut quaedam arma fortiter opponuntur.