monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 30
Vincunt vota qui vocantur ad praemia. Tunc vere cognoscunt, quam feliciter creati sunt, qui ad tam magna pervenerint. O incomprehensibilis maiestas et pietas! Nam inter opera rerum, quibus mundi ambitus opificis laude completur, nihil egregius probatur existere, quam substantiae spiritales, quae Creatorem suum pura mente noscuntur cogitare.