monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 28
Quid iam de eius singulari potentia coniiciamus, quando nec illud modo comprehendere sufficimus, quod ei parere posse minime dubitamus? Tunc liberati intelligimus, cui dementes resistere tentabamus: ad quae magnifica provocati, quibus videbamur sordibus occupari. Illud vel in momento videre sufficeret, quod nos in aeternum promittit veritas intueri.