monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 27
Quantulum est quod hic de illa ineffabilitate sentimus? Ibi plene cognoscimus quam subiecta sint in conspectu gloriae eius, quae miramur, cui praebet ministerium angelica magnitudo, charissimo famulantur excelsi principatus obsequio, innumerabiles potestates fideliter et constanter obediunt, quo semper indiget quaevis excellentia summitatis.