monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 25
Virtus sancta, universa creans atque disponens, regnat in maiestate propria et gloria sempiterna; incomprehensibilis, inaestimabilis, et aeterna potentia, coelos mirabili suspensione consolidat, terras super mare defigit, dat fontibus cursum, mari terminum ponit, serenus coruscat, pius fulminat, ima summaque sapientiae suae lege moderatur; scilicet, quia in gubernatione ipsius consistunt omnia, non in suo posse derelicta.