monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 24
Cum non appareat, praesens bonis est; et cum nusquam desit, absens malis est: immobilis, quia ubique tota est; incessabilis, quia voluntates suas semper operatur; de toto se audit, de toto se videt; non ex aliqua parte tanquam de membro respiciens, sed omnia undique ita ut sunt perscrutabili virtute cognoscens. Dicitur etiam odorare, gustare, ambulare; sed haec propter intelligentiam nostram humana consuetudine facere perhibetur, dum inenarrabili potentia maiestatis suae longe aliter cuncta perficiat.