monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 22
Tunc perfecte cognoscemus quod modo salubriter credimus. Nec enim aliter animadvertere merebimur, nisi nunc quae sunt vera fateamur; hoc est, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem Trinitatem, replentem omnia simul substantiali virtute sua, unum triplex, trinumque simplicabile : parilitatem in omnipotentia, aequalitatem in charitate, unitatem in natura.