monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 21
Globus iste solis cum hic serenus infulserit, quemadmodum nostri animi sensus permulcet! Lumen quoque terrenum, quanta nos implet gratia, cum videtur! Aspecti flores gratissima nos iucunditate reficiunt. Terram viridem, mare caeruleum, aeris puritatem, stellas micantes eximiis nunc delectationibus intuemur. Quod si magnam praestant dulcedinem, cum ad obtutus nostros venerint res creatae, quid illa maiestas tunc visa conferre creditur, cui nihil simile reperitur!