monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 20
Quocirca libris veterum rationabiliter commonemur, quod pars illa emundata atque meliorata divino munere veraciter speculetur auctorem, quae eius omnimodis portat imaginem. Inde denique videbimus, unde credimus; et ex ea parte illud summum, eximium, singulare contemplabimur, unde utique meliores sumus.