monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 19
Omnia blanda, omnia suavia, cuncta tranquilla: quando et ipse mundus noxiam deponens intemperiem, habebit saluberrimam perpetuis saeculis unitatem. Erit illic etiam dies continua, et serenitas aeterna. Sol ibi quidem nulla nube fuscatur, sed omnia de auctoris gratia plus lucebunt. Ibi enim beatis splendor mentis est, et lumen intelligentiae, ut ipsum, sicut in maiestate sua est, mereantur conspicere Creatorem.