monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 16
Opinari quidem possumus, spiritalis homo quarum causarum delectatione saginetur; sed quid sit ille suavitatis modus, sicut legitur, nec mente potest intelligi, nec sermonibus explicari. Felices qui habent omnia quae volunt, et nulla adversitate quatiuntur. Ibi enim caro animaque aeterna pace compositae, nequeunt inter se sentire contraria.