monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 15
Ibi revera cernemus quam salubriter monebamur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies : cui omnia comparata vilissima sunt. Qui nunquam aliter fuit, nunquam aliter erit: cum quo esse nemo nisi feliciter potest; sine quo esse nemo nisi infeliciter valet. Sic dum talis agnitio ab anima rationali etiam purgata revolvitur, inveniri ab ea non potest quod amplius expetatur .