monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Anima, 12, 12
Habebimus hanc esuriem quae delectet; habebimus hanc assiduitatem quam mens fastidire non possit iugiter amando Creatorem, semperque eius gloriam suaviter contuendo. Non ibi molesta taedia praegravabunt, non varietas imbecilla confundet; quando talia sunt quibus afficimur, ut nullum in eis finem optare patiamur.